

Liber Regum Tertius*
Caput 20: Versus 10
Haec faciant mihi.Samaria morte civitatum habebat terram interius ipsis muris pene aequalem, quo subsidio ictibus arietis resisteret extra, murorum altitudo longe superficiem terrae transcenderat. Ait ergo rex superbus obsessos terrens, quod tantam haberet multitudinem, ut si quisque militum unum lapidem vel stipitem vel cespitem ad construendum contra urbem aggerem apportasset, agger exsurgeret qui superficiei quae erat intra muros esse videretur aequalis, ita ut ex aequo pugnantes contra civitatem tela faces mitterent.Ne glorietur accinctus.[RAB.]Accinctus est qui cingulo circumdatur, discinctus qui cingulum deposuit. Ait ergo rex Israel, regi Syriae glorianti quasi jam cepisset Samariam quam obsidere coeperat:Ne glorietur accinctus aeque ut discinctus.Ac si dicat: Noli gloriari quasi victor, qui adhuc in acie positus, quem victoria sequatur ignoras: quippe qui vincere credidit, victus est.